Augustinus, De ordine, 2, § 24
1 | Hic ego, cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere sed ipsum, de quo agebamus, ordinem non tenere, quoadillius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur: Oro uos, inquam, si, ut uideomultum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. |
2 | quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. |
3 | at multa talia et inperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit, et tamen etiam ista omnia, quae fatemur esse peruersa, non esse praeter diuinum ordinem alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotissima disciplina se ita studiosis et deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores. |