monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De ordine, 2, § 22 <<<     >>> § 24

Augustinus, De ordine, 2, § 23

1 Quod cum et Licentius et mater intenta necessitate approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? ubi est, quod tam magnopere asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? quod enim factum est, ut malum nasceretur, non utique dei ordine factum est, sed cum esset natum, dei ordine inclusum est.
2 - Et ille ammirans ac moleste ferens, quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit, ex illo dico coepisse ordinem, ex quo malum esse coepit.
3 - Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si, postquam malum ortum est, ordo esse coepit.
4 [semper erat ordo apud deum et aut semper fuit nihil, quod dicitur malum, aut, si aliquando inuenitur coepisse, quia ordo ipse aut bonum est aut ex bono est, numquam aliquid sine ordine fuit nec erit aliquando.
5 quamuis et nescio quid potius occurrit, sed illa consuetudine obliuionis elapsum est; quod credo ordine contigisse pro merito uel gradu uel ordine uitae.] - Nescio quomodo mihi, inquit, effugit quam nunc sperno sententia; non enim debui dicere, postquam malum natum est, coepisse ordinem, sed ut illa iustitia, de qua Trygetius disseruit, ita et ordinem fuisse apud deum, sed ad usum non uenisse, nisi postquam mala esse coeperunt.
6 - Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime uis, inconcussum manet.
7 nam siue apud deum fuit ordo siue ex illo tempore esse coepit, ex quo etiam malum, tamen malum illud praeter ordinem natum est.
8 quod siconcedis, fateris aliquid praeter ordinem posse fieri, quod causam tuam debilitat ac detruncat; si autem non concedis, incipit dei ordine natum malum uideri et malorum auctorem deum fateberis, quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit.
9 - Quod cum siue non intellegenti siue dissimilanti se intellexisse uersarem saepius et uoluerem, nihil habuit aliud, quod diceret, et se silentio dedit.
10 tum mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse praeter dei ordinem fieri, quia ipsum malum, quod natum est, nullo modo dei ordine natum est, sed illa iustitia id inordinatum esse non siuit et in sibi meritum ordinem redegit et conpulit.
Augustinus HOME

bnf12958.56