monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De ordine, 2, § 21 <<<     >>> § 23

Augustinus, De ordine, 2, § 22

1 Nunc illuc quaero, quod nondum discutere diligenti ratione temptauimus.
2 nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse iustitiam dei, qua separat inter bonos et malos et sua cuique tribuit.
3 nam est, quantum sentio, manifestior iustitiae definitio; itaque respondeas uelim, utrum tibi uideatur aliquando deum non fuisse iustum.
4 - Numquam, inquit.
5 - Si ergo semper, inquam, deus iustus, semper bonum et malum fuerunt.
6 - Prorsus, inquit mater, nihil aliud uideo, quod sequatur.
7 non enim iudicium dei fuit ullum, quando malum non fuit, nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest uideri iustus fuisse.
8 - Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes semper malum fuisse? - Non audeo, inquit illa, hoc dicere.
9 - Quid ergo dicemus ? inquam; si deus iustus est, quia iudicat inter bonos et malos, quando non erat malum, non erat iustus.
10 - Hic illis tacentibus animaduerti Trygetium respondere uelle atque permisi.
11 at ille: Prorsus, inquit, erat deus iustus.
12 poterat enim bonum malumque secernere, si extitisset, et ex ipso, quo poterat, iustus erat.
13 non enim, cum dicimus Ciceronem prudenter inuestigasse coniurationem Catilinae, temperasse, nullo corruptum fuisse praemio, quo parceret malis, iuste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse, fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit, inuidiae, non in eo fn;ssent uirtutes istae, nisi Catilina rei publicae tantam perniciem comparasset.
14 uirtus enim per se ipsa, non per aliquod huius modi opus consideranda est et in homine, quanto magis in deo, si tamen in angustiis rerum atque uerborum componere illis quoquo modo ista permittimur.
15 nam ut intellegamus, quia deus semper iustus fuit, quando extitit malum, quod a bono seiungeret, nihil distulit sua cuique tribuere; non enim tunc ei erat discenda iustitia, sed tunc ea utendum, quam semper habuit.
Augustinus HOME

bnf12958.56