monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De ordine, 2, § 20 <<<     >>> § 22

Augustinus, De ordine, 2, § 21

1 Non te moueant ista, inquam.
2 nam ubi res conuenit, quis non uerba contemnat? quare iam ad illam tandem ordinis definitionem redeamu».
3 nam ordinem esse dixisti.
4 quo deus agit omnia.
5 nihil autem, ut uideo, non agit deus; nam inde tibi uisum est nihil praeter ordinem posse inueniri.
6 -Manet, inquit, sententia mea; sed iam uideo, quid sis dicturus: utrum deus agit, quae non bene agi confitemur.
7 - Optime.
8 inquam; prorsus oculum in mentem iniecisti.
9 sod ut uidisti.
10 quid essem dicturus.
11 ita peto uideas, quid respondendum sit.
12 - Atque ille nutans capite atque umeris: Turbamur, inquit.
13 - Ethuicforte quaestionimatersuperuenerat.
14 atque ille post aliquantum silentium petit, ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur; cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animum aduerterat.
15 tum ego: Quid, inquam, uel cur tibi repetam? actum, aiunt, ne agas.
16 quare moneo potius, ut ea, quae supra dicta sunt, uel legere cures, si audire nequiuisti.
17 quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non aegre tuli diuque ita esse pertuli, ut neque illa impedirem, quae tecum intentus remotusque a nobis pro te agebas, et ea persequerer, quae te amittere stilus iste non sineret.
Augustinus HOME

bnf12958.56