Augustinus, De ordine, 2, § 20
1 | Nunc interim tibi cedo, inquam, ne res obscurissima et diutius diligentiusque tractanda inpediat in praesentia propositum nostrum. |
2 | sed illud uideamus, quoniam definitum est a nobis, quid sit esse cum deo, utrum scire possimus etiam, quid sit esse sine deo, quamuis iam manifestum esse arbitror. |
3 | nam credo uideri tibi eos. |
4 | qui cum deo non sunt, esse sine deo. |
5 | - Si possent, inquit, mihi uerba suppetere, dicerem quod tibi fortasse non displiceret. |
6 | sed peto perferas infantiam meam resque ipsas, ut te decet, ueloci mente praeripias. |
7 | nam isti nec cum deo mihi uidentur esse et a deo tamen haberi, itaque non possum eos sine deo esse dicere, quos deus habet. |
8 | cum deo item non dico, quia ipsi non habent deum, si quidem deum habere iam inter nos pridem in sermone illo, quem die natali tuo iucundissimum habuimusplacuitnihil aliud esse quam deo perfrui. |
9 | sed fateor me formidare ista contraria, quomodo quisque nec sine deo sit nec cum deo. |