monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De ordine, 2, § 18 <<<     >>> § 20

Augustinus, De ordine, 2, § 19

1 At ubi refecimus corpora, quoniam caelum obduxerat nubes, solito loco in balneo consedimus.
2 atque ego: Concedis ergo, inquam.
3 Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum transitum ? - Concedo, inquit.
4 - Concedis ergo, inquam, neminem loco esse, in quo non fuerat, et motum non fuisse? - Non intellego, inquit.
5 - Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum et nunc alio est, motum esse concedis? - Assentiebatur.
6 - Ergo, inquam, posset alicuius sapientis uiuum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc abesset? - Posset.
7 inquit.
8 - Etiamne, inquam, si nobiscum eonloqueretur et nos aliquid doceret ? - Etiamsi.
9 inquit.
10 nos ipsam doceret sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse sed secum.
11 - XOll igitur in corpore? inquam.
12 - Non, inquit.
13 - Cui ego: Corpus illud, quod caret animo, nonne mortuum fateris, cum ego uiuum proposuerim? - Nescio, inquit, quomodo explicem.
14 nam et corpus hominis uiuum esse non posse uideo, si animus in eo non sit.
15 et non possum dicere, ubiubi sit corpus snpientis, non eius animum esse cum deo.
16 - Ego, inquam, faciam, ut hoc explices.
17 fortasse enim, quia ubique deus est, quoquo ierit sapiens, inuenit deum, cum quo esse possit.
18 ita fit, ut possimus etnon negare illum de loco in locum transire.
19 quod est moueri, et tamen semper esse cum deo.
20 - Fateor, inquit.
21 corpus illud de loco in locum transitum facere, sed mentem ipsam nego, cui nomen sapientis inpositum est.
Augustinus HOME

bnf12958.56