Augustinus, De ordine, 2, § 18
1 | Sed illud me mouet, quomodo. |
2 | cum iste sapiens, quamdiu inter homines uiuit, in corpore esse non negetur, quo pacto fiat, uteiuscorporehuc atque illuc uagante mens immobilis maneat. |
3 | isto enimmodo potes dicere, cum mouetur nauis. |
4 | homines, qui in ea sunt. |
5 | non moueri, quamuis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. |
6 | etenim si sola eam cogitatione regerent facerentque ire, quo uellent, tamen, cum ea moueantur, non possunt illi qui ibidem constituti sunt non moueri. |
7 | - Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus imperet animo. |
8 | - Xequc ego hoc dico, inquam; sed etiam eques non ita est in equo, ut ei equus imperet, et tamen, quamuis quo uelit equum agat, equo moto moueatur necesse est. |
9 | - Potest, inquit, sedere ipse immobilis. |
10 | - Cogis nos, inquam, definire, quid sit moueri; quod si potes, facias uolo. |
11 | - Prorsus, inquit, maneat quaeso beneficium tuum; nam manet postulatio mea, et, ne Ille prorsus interroges, utrum mihi definire placeat, quando id facere potuero, ipse profitebor. |
12 | - Quae cum dicta essent, puer de domo, cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos et horam prandii esse nuntiauit. |
13 | tum ego: Quid sit, inquam, moueri, non definire nos puer iste sed ipsis oculis cogit ostendere. |
14 | eamus igitur et de isto loco in alium locum transeamus; nam nihil est aliud, nisi fallor, moueri. |
15 | - Hic cum arrisissent, discessimus. |