monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De ordine, 2, § 16 <<<     >>> § 18

Augustinus, De ordine, 2, § 17

1 Anima uero unde originem ducat quidue hic agat.
2 quantum agat a deo, quid habeat proprium, quod alternat in utramque naturam, quatenus moriatur et quomodo immortalis probetur.
3 quam magni putatis esse ordinis.
4 ut ista discantur? magni omnino atque certi, de quo breuiter, si tempus fuerit, post loquemur.
5 illud nunc a me accipiatis uolo, si quis temere ac sine ordine disciplinarum in harum rerum cognitionem audet inruere, pro studioso illum curiosum, pro docto credulum, pro cauto incredulum fieri.
6 itaque mihi quod modo interroganti tam bene atque apte respondetis, et miror unde sit et cogor cognoscere.
7 uideamus tamen, quo usque progredi uestra latens possit intentio.
8 iam nobis Licenti etiam uerba reddantur, qui tam diu nescio qua cura occupatus alienus ab hoc sermone fuit, ut eum ista non aliter quam eos qui non assunt familiares nostros credam esse lecturum.
9 sed redi ad nos quaeso.
10 Licenti, atque hic totus fac ut assis; tibi enim dico.
11 nam definitionem meam tu probasti, qua dictum est, quid sit esse cum deo, cum quo mentem sapientis manere immobilem me, quantum assequi ualeo.
12 docere uolnistis.
Augustinus HOME

bnf12958.56