monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De ordine, 2, § 14 <<<     >>> § 16

Augustinus, De ordine, 2, § 15

1 Haec et alia in hominum uita cogunt homines plerumque inpie credere nullo nos ordine diuinae prouidentiae gubernari; alios autem pios et bonos atque splendido ingenio praeditos, qui neque nos deseri a summo deo possunt in animum inducere et tamen rerum tanta quasi caligine atque commixtione turbati nullum ordinem uident uolentesque sibi nudari abditissimas causas errores suos saepe etiam carminibus conqueruntur.
2 qui si hoc solum interrogent, cur Itali semper serenas hiemes orent et item semper Getulia nostra Illiscra sitiat, quis eis facile respondebit? aut ubi apud nos indagabitur illius ordinis ulla suspicio? ego autem si quid meos monere possum, quantum mihi apparet quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos.
3 aliter quippe ista sic intellegi, ut luce clariora sint, nullo modo possunt.
4 si autem aut pigriores sunt aut aliis negotiis praeoccupati aut iam duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent, quo illos uinculo ad sese trahat atque ab his horrendis et inuolutissimis malis liberet ille, qui neminem sibi per mysteria bene credentem perire permittit.
Augustinus HOME

bnf12958.56