Augustinus, De ordine, 2, § 13
1 | Talia, credo, sunt omnia, sed oculos quaerunt. |
2 | soloecismos et barbarismos quos uocant, poetae adamauerunt; quae schemata et metaplasmos mutatis appellare nominibus quam manifesta uitia fugere malunt. |
3 | detraho tamen ista carminibus, suauissima condimenta desiderabimus. |
4 | congere multa in unum locum, totum acre putidum rancidum fastidibo. |
5 | transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere atque in theatra se condere iubebit? ordo igitur ea gubernans et moderans nec apud se nimia nec ubilibet aliena esse patietur. |
6 | summissa quaedam impolitaeque simillima ipsos saltus ac uenustos locos sese interponens inlustrat oratio. |
7 | quae si sola sit. |
8 | proicis ut uilem; si autem desit, illa pulchra non prominent, non in suis quasi regionibus possessionibusque dominantur sibique ipsa propria luce obstant totumque confundunt. |
9 | Magnae et hic debentur ordini gratiae. |
10 | mentientes conclusionesaut inrepentes paulatim uel minuendo uel addendo in assensionem falsitatis quis non metuat, quis non oderit ? saepe tamen in disputationibus certis et suis sedibus conlocatae tantum ualent, ut nescio quo modo per eas dulcescat ipsa deceptio. |
11 | nonne hic quoque ordo ipse laudabitur? |