Augustinus, De ordine, 2, § 12
1 | Quam magna, inquam, quam mira mihi per uos deus ille atque ipse, ut magis magisque credere adducor, rerum nescio quis occultus ordo respondet! nam ea dicitis, quae nec quomodo dicantur non uisa nec quomodo ea uideatis intellego; ita ea et uera et alta esse suspicor. |
2 | simile autem aliquod in istam sententiam tu fortasse unum requirebas. |
3 | at mihi iam occurrunt innumerabilia, quae me ad consentiendum prorsus trahunt. |
4 | quid enim carnifice tetrius ? quid illo animo truculentius atque dirius ? at inter ipsas leges locum necessarium tenet et in bene moderatae ciuitatis ordinem inseritur estque suo animo nocens, ordine autem alieno poenanocentium. |
5 | quid sordidius, quid inanius, dedecoris etturpitudinis plenius meretricibus lenonibus ceterisque hoc genus pestibus dici potest? aufer meretrices de rebus humanis, turbaueris omnia libidinibus; constitue matronarum loco, labe ac dedecore dehonestaueris. |
6 | sic. |
7 | igitur hoc genus hominum per suos mores impurissimum uita, per ordinis leges condicione uilissimum. |
8 | nonne in corporibus animantium quaedam membra, si sola adtendas, non possis adtendere? tamen ea naturae ordo nec, quia necessaria sunt, deesse uoluit ncc, quia indecora, eminere permisit. |
9 | quae tamen deformia suos locos tenendo meliorem locum concessere melioribus. |
10 | quid nobis suauius, quod agro uillaeque spectaculum congruentius fuit pugna illa conflictuque gallinaciorum gallorum, cuius superiore libro fecimus mentionem? quid abiectius tamen deformitate subiecti uidimus? et per ipsam tamen eiusdem certaminis perfectior pulchritudo prouenerat. |