monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De ordine, 2, § 10 <<<     >>> § 12

Augustinus, De ordine, 2, § 11

1 Sed ad ordinem redeamus, ut nobis aliquando reddatur Licentius.
2 illud enim ex uobis iam requiro, utrum quaecumque agit stultus ordine uobis agere uideatur.
3 nam uidete, rogatio quos laqueos habeat.
4 si ordine dixeritis, ubi erit illa definitio: ordo est, quo deus agit omnia, quae sunt, si etiam stultus, quae agit, agit ordine? si autem ordo non est in his, quae aguntur ab stulto, erit aliquid, quod ordo non teneat; neutrum autem uultis.
5 uidete quaeso, ne cuncta ipsius ordinis defensione turbetis.
6 - Hic item Trygetius - nam ille alter adhuc omnino absens erat - : Facile est, inquit, huic quidem respondere conplexioni tuae, sed me in praesentia similitudo deficit, qua sententiam meam uideo asseri inlustrarique debere.
7 tamen dicam, quod sentio; facies enim tu, quod paulo ante fecisti.
8 non enim illa commemoratio tenebrarum ad id, quod a me inuolutum erat, parum nobis attulit luminis.
9 namque omnis uita stultorum quamuis per eos ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per diuinam tamen prouidentiam necessario rerum ordine includitur et quasi quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis nullo modo esse sinitur.
10 ubi esse non debet.
11 ita fit, ut angusto animo ipsam solam quisque considerans ueluti magna repercussus foeditate auersetur.
12 si autem mentis oculos erigens atque diffundens simul uniuersa conlustret, nihil non ordinatum suisque semper ueluti sedibus distinctum dispositumque reperiet.
Augustinus HOME

bnf12958.56