Augustinus, De ordine, 2, § 10
1 | Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua uenia; nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio superuenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam patienter. |
2 | ut coeperam. |
3 | - Tum Trygetius Licentio prorsus absente: Quomodo uultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam. |
4 | non mihi uidetur debere dici intellectus, quo intellegitur ipsa stultitia, quae non intellegendi uel sola uel maxima causa est. |
5 | - Non facile, inquam, recuso istud accipere. |
6 | quamuis enim me multum moueat, quod sentiat Alypius, quomodo recte possit quisque docere, qualis sit res, quam non intellegit, quantamque menti afferat perniciem, quod mente non uidet - nam id utique attendens, quod tu dixisti, dicere est ueritus, cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia - tamen sensum ipsum considerans corporis - nam et isto ipso anima utitur et ipsa sola est cum intellectu qualiscumque conlatioaddueor, ut dicam neminem posse uidere tenebras. |
7 | quam ob rem si menti hoc est intellegere, quod sensui uidere, et licet quisque oculis apertis sanis purisque sit, uidere tamen tenebras non potest, non absurde dicitur intellegi non posse stultitiam; nam nullas alias mentis tenebras nominamus. |
8 | nec iam illud mouebit, quomodo stultitia possit non intellecta uitari. |
9 | ut enim oculis tenebras uitamus eo ipso, quo nolumus non uidere, sic quisquis uolet uitare stultitiam, non eam conetur intellegere, sed ea. |
10 | quae possunt intellegi, per hanc se non intellegere doleat eamque sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intellegit sed quo alia minus intellegit, sentiat. |