Augustinus, De ordine, 2, § 9
1 | Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed tamquam in alienas trusus angustias. |
2 | tamen quia, ut arbitror. |
3 | adhuc mecum stultus esse dignaris, quid faciemus, si aliquem nanciscamur sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet ? nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum. |
4 | nisi ut mihi ostendat, quae sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. |
5 | de te enim non facile adfirmarim; me tamen tantum et tam diu detinet. |
6 | quantum et quamdiu a me non intellegitur. |
7 | dicturus est ergo ille te auctore: 'ut hoc uos docerem, quando stultus eram, ad me uenire debuistis; modo autem uos uestri magistri esse poteritis; nam ego iam stultitiam non intellego'. |
8 | quod quidem ab eo si audirem, non uererer ammonere hominem, ut comes nobis fieret, simulque magistrum alium quaereremus. |
9 | ut enim plene stultitiam non intellego, uideo tamen nihil responsione hac esse stultius. |
10 | sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere aut sequi. |
11 | disputabit ergo et exaggerabit copiosis. |
12 | -ime stultitiae mala. |
13 | nos autem bene nobis prouidentes aut audiemus attente hominem nescientem, quae loquatur, aut credemus eum id, quod non intellegit, scire aut adhuc deo susceptorum tuorum ratione stultitia copulata est. |
14 | nihil autem superiorum est, quod uideo posse defendi: restat igitur, quod non uultis, extremum. |
15 | - Numquam te, inquit, inuidum senseram. |
16 | nam si ab istis, ut dicis, susceptis quicquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis huius nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. |
17 | quare uel hoc contenti sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis dedi, uel, si uicti patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter auscultant, et in hoc iam tibi cedant et sint in ceteris cautiores. |