Augustinus, De ordine, 2, § 8
1 | Definitum est autem, quid sit esse cum deo, et cum a me dictum est id esse cum deo, quod intellegit deum, uos etiam plus adiecistis, ut ibi sint etiam illa, quae intelleguntur a sapiente. |
2 | qua in re multum me mouet, quomodo subito cum deo stultitiam collocaueritis. |
3 | nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest, erit etiam, quod dictu nefas est, pestis illa cum deo. |
4 | - Qua conclusione commoti cum in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius, etiam ille, de cuius aduentu ad istam disputationem oportunissimo non nos puto temere gratulatos. |
5 | - Tum Alypius: Deus meliora! inquit; hucine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? sed inrupta iam quies est. |
6 | uerum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum mihi prius uel futurum prospexero et a uobis impetrauero, ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis. |
7 | - Nullo modo, inquam, est, Alypi, beneuolentiae atque humanitatis tuae uocem tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. |
8 | sed perge modo, quod instituisti effice; cetera, ut iam sese habet ordo ille, prouenient. |
9 | - Aeque mihi de ordine, inquit, sunt speranda me Iiora, in cuius adsertione interim me substituere uoluistis. |
10 | sed, ni fallor, ob hoc stultitiam deo ista tua conclusione ab his copulatam putasti, quod uniuersa, quae intellegit sapiens, cum deo esse dixerunt. |
11 | sed id quatenus accipiendum sit, nunc omitto; tuam illam ratiocinationem paululum aduerte. |
12 | dixisti quippe: 'nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest' - quasi uero illud obscurum sit, antequam stultitiam quisque uitet, sapientis eum nomine non esse censendum - et dictum est a sapiente intellecta esse cum deo: cum igitur euitandae stultitiae gratia eandem stultitiam quisque intellegit, nondum est sapiens. |
13 | cum autem fuerit, non inter ea, quae ille intellegit, stultitia numeranda est. |
14 | quam ob rem quoniam ea coniuncta sunt deo, quae iam sapiens intellegit, recte a deo stultitia secernetur. |