monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De ordine, 2, § 6 <<<     >>> § 8

Augustinus, De ordine, 2, § 7

1 Quam sententiam eius cum admiratione considerans recordatus sum id ipsum aliquando me breuiter illo audiente dixisse.
2 tum arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic seruo tuo, qui tibi nisi aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non haberes.
3 nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se uelut famulam bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adiutus es, mihi crede, ut hoc diceres.
4 ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi uidetur uel propter talia, id est propter honestas ac necessarias disciplinas, memoria opus esse sapienti? - Quid, inquit, memoria opus est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? non enim uel in ipso sensu ad id, quod ante oculos nostros est, in auxilium uocamus memoriam.
5 sapienti igitur ante illos interiores intellectus oculos habenti omnia, id est deum ipsum fixe immobiliterque intuenti, cum quo sunt omnia, quae intellectus uidet ac possidet, quid opus est quaeso memoria? mihi autem ut opus esset ad haec quae abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus sed ei modo seruio, modo pugno, ut non seruiam, et quasi audeo me adserere in libertatem meam, et si forte aliquando impero atque obtemperat mihi facitque saepe putare, quod uicerim, in aliis rursus rebus ita sese erigit, ut eius sub pedibus miser iaceam.
6 quam ob rem quando de sapiente quaerimus, me nolo nomines.
7 - Nec, inquam; sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest deserere aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum sua lege deuinctum tenet, relinquit officium beneficia tribuendi quibus potest et maxime, quod ab eo uehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? quod cum facit, ut congrue doceat minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid, quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae commendauerit, pereat necesse est.
8 ergo aut officia beniuolentiae negabis esse sapientis aut confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri.
9 an fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem sed propter suos, sibi tamen necessarium commendat seruandum illi famulo, ut ille tamquam sobrius et ex optima domini disciplina non quidem custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos sed quod ei tamen ille custodiendum imperarit ? - Nec omnino huic, inquit, commendari quicquam arbitror a sapiente, si quidem ille deo semper infixus est siue tacitus siue cum hominibus loquens; sed ille seruus iam bene institutus diligenter seruat, quod interdum disputanti domino suggerat et ei tamquam iustissimo gratum faciat officium suum, sub cuius se uidet potestate uiuere, et hoc facit non quasi ratiocinando sed summa illa lege summoque ordine praescribente.
10 - Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus potius peragatur.
11 de isto uero diligenter, quem ad modum sese habeat - non enim parua res est aut tam paruo sermone contenta - uidebimus alias, cum deus ipse oportunitatem ordine dederit.
Augustinus HOME

bnf12958.56