monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De ordine, 2, § 5 <<<     >>> § 7

Augustinus, De ordine, 2, § 6

1 2segas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima sed etiam ex anima tota constare sapientem, si quidem partem istam, qua utitur sensibus, animae esse negare dementis est.
2 non enim ipsi oculi uel aures sed nescio quid aliud per oculos sentit.
3 ipsum autem sentire si non damus intellectui, non damus alicui parti animae.
4 restat, ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil mihi interim uidetur.
5 - Anima, inquit, sapientis perpurgata uirtutibus et iam cohaerens deo sapientis etiam nomine digna est nec quicquam eius aliud delectat appellare sapientem; sed tamen quasi quaedam, ut ita dicam, sordes atque exuuiae, quibus se ille mundauit et quasi subtraxit in se ipsum, ei animae seruiunt uel, si tota haec anima dicenda est, ei certe parti animae seruiunt atque subiectae sunt, quam solam sapientem nominari decet.
6 in qua parte subiecta etiam ipsam memoriam puto habitare.
7 utitur ergo hac sapiens quasi seruo, ut haec ei iubeat easque iam domito atque substrato metas legis inponat, ut dum istis sensibus utitur propter illa, quae iam non sapienti sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere nec superbire domino nec his ipsis, quae adpertinent, passim atque immoderate uti.
8 ad illam enim uilissimam partem possunt ea pertinere, quae praetereunt.
9 quibus autem est memoria necessaria nisi praetereuntibus et quasi fugientibus rebus? ille igitur sapiens amplectitur deum eoque perfruitur, qui semper manet nec expectatur, ut sit, nec metuitur, ne desit, sed eo ipso, quo uere est, semper est praesens.
10 curat autem immobilis, et in se manens serui sui quodam modo peculium, ut eo tamquam frugi et diligens famulus bene utatur parceque custodiat.
Augustinus HOME

bnf12958.56