Augustinus, De ordine, 2, § 5
1 | Hoc ergo, inquam, dicis, non omne, quod nouit sapiens, esse cum deo, sed tamen quidquid sapientis cum deo est, id nosse sapientem. |
2 | - Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis nouit, non est cum deo, sed illudquod animo percipit. |
3 | plus etiam fortasse audeo dicere, sed tamen dicam; uobis enim existimatoribus aut confirmem aut discam. |
4 | quisquis ea sola nouit, quae corporis sensus attingit, non solum cum deo esse non mihi uidetur sed ne secum quidem - Hic cum Trygetium animaduertissem in eo uultu, ut nescio quid uelle redicere uideretur, sed uerecundia eum, ne quasi in alienum locum inrueret, contineri, feci potestatem iam tacente Licentiout promeret quid uellet. |
5 | at ille: Ista, inquit, quae ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi uidetur nosse. |
6 | aliud est enim sentire, aliud nosse. |
7 | quare si quid nouimus, solo intellectu contineri puto et eo solo posse conprehendi. |
8 | ex quo fit, ut, si illud est cum deo, quod intellegendo sapiens nouit, totum quod nouit sapiens possit esse cum deo. |
9 | - Quod cum Licentius approbasset, subiecit aliud, quod nullo pacto possem contemnere. |
10 | ait enim: Sapiens prorsus ipse cum deo est; nam et se ipsum intellegit sapiens. |
11 | quod conficitur et ex eo, quod a te accepi, id esse cum deo, quod intellegit deum, et ex eo, quod a nobis dictum est, id esse cum deo, quod a sapiente intellegitur. |
12 | sed hanc eius partem, per quam istis utitur sensibus - non enim puto connumerandam esse, cum sapientem uocamus - fateor me nescire nec omnino cuius modi sit suspicari. |