monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De ordine, 2, § 3 <<<     >>> § 5

Augustinus, De ordine, 2, § 4

1 Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum deo et quid sit non esse sine deo.
2 si enim de uerbis inter nos controuersia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam, quam concepisti mente, uideamus.
3 - Odi ego, inquit, definire.
4 - Quid ergo faciemus ? inquam.
5 - Tu, inquit, defini quaeso.
6 nam facilius est mihi uidere in alterius definitione, quid non probem, quam quicquam bene definiendo explicare.
7 - Geram tibi morem, inquam.
8 uidetur tibi id esse cum deo, quod ab eo regitur atque administratur ? - Non, ait ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non mouentur esse cum deo.
9 - Uide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum deo est quidquid intellegit deum.
10 - Concedo, inquit.
11 - Quid ergo ? inquam; sapiens deum tibi intellegere non uidetur? - Uidetur, inquit.
12 - Cum ergo sapientes non solum in una domo aut urbe sed etiam per inmensa regionum peregrinando nauigandoque moueantur, quomodo erit uerum quidquid cum deo est non moueri? - Risum mihi, inquit, mouisti, quasi ego quod sapiens facit dixerim esse cum deo.
13 cum deo est, sed illud quod nouit.
14 - Non nouit, inquam, sapiens codicem suum pallium tunicam supellectilem, si quam habet, ceteraque id genus, quae stulti etiam bene nouerunt ? - Fateor, inquit, nosse tunicam et nosse pallium non esse cum deo.
Augustinus HOME

bnf12958.56