monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De ordine, 2, § 2 <<<     >>> § 4

Augustinus, De ordine, 2, § 3

1 Cui ego: Quae administrantur et aguntur, uidentur tibi moueri an immobilia putas esse? - Ista, inquit, quae in hoc mundo fiunt, fateor moueri.
2 - Reliqua, inquam, negas ? - Quae sunt cum deo, inquit, non mouentur; reliqua omnia moueri arbitror.
3 - Cum igitur ea, quae cum deo sunt, inquam, non moueri puta?, cetera autem concedis moueri, ostendis omnia, quae mouentur, non esse cum deo.
4 - Repete hoc ipsum, inquit, paulo planius.
5 - Quod non mihi uisus est difficultate intellegendi fieri uoluisse, sed quaerendi spatium, quo inueniret quid responderet.
6 - Dixisti, inquam, ea quae cum deo sunt non moueri.
7 cetera autem moueri.
8 si ergo haec, quae mouentur, non mouerentur, si essent cum deo, quoniam omnia, quae sunt cum deo, negas moueri, restat, ut praeter deum sint quae mouentur.
9 - Quibus dictis adhuc tacebat, cum tandem: Uidetur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non mouentur, cum deo sunt.
10 - Nihil hoc ad me, inquam; fateris enim, ut opinor, non omnia, quae in hoc mundo sunt, non moueri.
11 ex quo conficitur non omnia mundi huius esse cum deo.
12 - Fateor, inquit, non omnia.
13 - Ergo est aliquid sine deo ? - Non, inquit.
14 - Cum deo sunt igitur omnia.
15 - Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud non dixerim, quod sine deo nihil sit; nam prorsus omnia, quae mouentur, non mihi uidentur esse cum deo.
16 - Sine deo est, inquam, igitur caelum hoc, quod moueri nemo ambigit.
17 - Non est, inquit, sine deo caelum.
18 - Ergo est aliquid cum deo, quod moueatur ? - Non possum, inquit, ut uolo, explicare quod sentio; tamen quid moliar dicere, peto, ut non exspectatis uerbis meis sagacissime, si potestis, intellegatis.
19 nam et sine deo mihi nihil uidetur esse et, quod cum deo est, rursum uidetur inconcussum manere; caelum autemdicere sine deo esse non possum, non solum quod nihil sine deo esse arbitror sed quod caelum putem habere aliquid, quod non mouetur, quod uero aut deus est aut cum deo, quamuis ipsum caelum non dubitem uerti ac moueri.
Augustinus HOME

bnf12958.56