Augustinus, De ordine, 2, § 2
1 | Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adulescentibus: Quamuis uobis, inquam, suscensuerim pueriliter de magnis rebus agentibus, tamen mihi uidetur non sine ordine propitio deo accidisse, quod in sermone, quo uos ab ista leuitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii aduentum dilata uideatur. |
2 | quapropter quoniam ei iam quaestionem notissimam feci et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam, quam suscepisti, ex illa tua definitione defendere? nam meminisse me arbitror te ordinem esse dixisse, per quem deus ageret omnia. |
3 | - Paratus sum, inquit, quantum ualeo. |
4 | - Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia deus? itane, ut etiam se ordine agat? an praeter eum ordine ab eo cetera gubernantur? - Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. |
5 | est enim summa aequalitas, quae ordinem nihil desiderat. |
6 | - Negas, inquam, apud deum omnia bona esse? - Non nego, inquit. |
7 | - Conficitur, inquam, neque deum neque illa, quae apud deum sunt, ordine administrari. |
8 | - Concedebat. |
9 | - Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi uidentur esse ? - Immo, ait, ipsa uere sunt. |
10 | - Ubi ergo est, inquam, illud tuum, quod dixisti, omnia quae sunt ordine administrari nihilque omnino esse, quod ab ordine separatum sit? - Sed sunt, inquit, etiam mala, per quae factum est, ut et bona ordo concludat; nam sola bona non ordine reguntur sed simul bona et mala. |
11 | cum autem dicimus: 'omnia quae sunt', non sola utique bona dicimus. |
12 | ex quo fit, ut omnia simul, quae deus administrat, ordine administrentur. |