monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De ordine, 2, § 2

Augustinus, De ordine, 2, § 1

1 Interpositis deinde pauculis diebus uenit Alypius et exorto sole clarissimo inuitauit caeli nitor et, quantum in illis locis hieme poterat; blanda temperies in pratum descendere, quo saepius et familiarius utebamur.
2 nobiscum erat etiam mater nostra, cuius ingenium atque in res diuinas inflammatum animum cum antea conuictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram tum uero in quadam disputatione non paruae rei, quam die natali meo cum conuiuis habui atque in libellum contuli, tanta mihi mens eius apparuerat, ut nihil aptius uerae philosophiae uideretur.
3 itaque institueram, cum abundaret otio, agere, ut conloquio nostro non deesset.
4 quod et in primo etiam huius operis libro abs te cognitum est.
Augustinus HOME

bnf12958.56