monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, De ordine, 1, § 32 <<<    

Augustinus, De ordine, 1, § 33

1 Hic illa cum blande ac religiose numquam me tantum mentitum esse dixisset et uiderem tam multa nos uerba fudisse, ut neque scribenda non essent et iam libri modus esset neque tabulae reliquae forent, placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem.
2 nam eum plus, quam uellem, commouerant ea, quae mihi euomenda in illos adulescentes necessario uisa sunt.
3 sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum diuinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur.
4 - Uideo, inquam, et ingratus deo non sum uosque ipsos, qui haec aduertitis, ob id ipsum praesumo fore meliores.
5 - Hoc fuit tantum illo die negotium meum.
Augustinus HOME