monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De ordine, 1, § 31 <<<     >>> § 33

Augustinus, De ordine, 1, § 32

1 Nam ne quid, mater, ignores, hoc Graecum uerbum, quo philosophia nominatur, Latine amor sapientiae dicitur.
2 unde etiam diuinae scripturae, quas uehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos huius mundi uitandos atque inridendos esse praecipiunt.
3 esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur, satis ipse Christus significat, qui non dicit: 'regnum meum non est de mundo', sed: regnum meum non est de hoc mundo.
4 nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos uult aliud quam non amare sapientiam.
5 contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares, non autem contemnerem, si eam mediocriter amares, multo minus, si tantum, quantum ego, amares sapientiam.
6 nunc uero cum eam multo plus quam me ipsum diligas 3^ nouerim, quantum me diligas, cumque in ea tantum profeceris; ut iam nec cuiusuis incommodi fortuiti nec ipsius mortis, TUOC. uiris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?
Augustinus HOME