monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De ordine, 1, § 29 <<<     >>> § 31

Augustinus, De ordine, 1, § 30

1 Hic ubi, ne plura dicerem, lacrimae mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur: Quid enim, ait, fecimus, oro te ? - Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum ? tu nescis in illa schola grauiter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate ac decore disciplinarum sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena uerba recitare non puderet exciperentque plausus - o ingemescendum malum! - ab eisdem ipsis, quorum erant illa, quae recitabant.
2 ita uos, quamuis nihil umquam, ut opinor, tale feceritis, tamen et in philosophiam et in eam uitam, quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae atque inanis iactantiae ultimam sed nocentiorem ceteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini et fortasse, quia uos ab ista uanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae et ab ardore uentosae famae repercussi in torporem inertiae congelabitis.
3 me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus uitia decedere sine aliorum uitiorum successione non possint! - Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus.
4 modo illud obsecramus per omnia, quae diligis, ut ignotum nobis uelis atque illa omnia deleri iubeas, simul ut parcas etiam tabulis, quas iam non habemus.
5 non enim aliquid in libros translatum est eorum, quae a nobis multa disserta sunt.
6 - Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa quae nos inlicit fama flagello proprio a suo amore deterreat.
7 ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non parum desudabimus.
8 - Assensus est ille.
Augustinus HOME