monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De ordine, 1, § 28 <<<     >>> § 30

Augustinus, De ordine, 1, § 29

1 Quid? ipse deus, inquam, non tibi uidetur agi ordine? - Prorsus, inquit, uidetur.
2 - Ergo agitur deus? ait Trygetius.
3 - Et ille: Quid enim? inquit; Christum deum negas, qui et ordine ad nos uenit et a patre deo missum esse se dicit? si igitur deus Christum ' ordine ad nos misit et deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia sed agitur etiam deus ordine.
4 - Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam.
5 deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed pater.
6 ille autem tunc occurrit, quando dei filium nominamus.
7 - Bellam rem facis, inquit Licentius.
8 negabimus ergo dei filium deum esse? - Hic ille, cum ei respondere periculosum uideretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem deus est, sed tamen proprie patrem deum dicimus.
9 - Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim filius improprie deus dicitur.
10 - At ille religione commotus cum etiam uerba sua scripta esse nollet, urguebat Licentius, ut manerent, puerorum scilicet more uel potius hominum - pro nefas! - paene omnium, quasi uero gloriandi causa inter nos illud ageretur.
11 cuius motum animi cum obiurgarem grauioribus uerbis, erubuit.
12 qua eius perturbatione animaduerti ridentem laetantemque Trygetium et ambobus: Itane agitis? inquam; nonne uos mouet, quibus uitiorum molibus atque imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? haecinest illa paulo ante uestra, de qua ineptus laetabar, attentio et in deum ueritatemque surrectio? o si uideretis uel tam lippientibus oculis quam ego, in quibus periculosis iaceamus, cuius morbi dementiam risus iste indicet! o si uideretis! quam cito, quam statim quantoque productius eum uerteretis in fletus! miseri, nescitis ubi simus? demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit.
13 alii sunt, credite, alii sunt, qui sursum uocantur, alii, qui in profunda laxantur.
14 nolite, obsecro uos, geminare mihi miserias.
15 satis mihi sint uulnera mea, quae ut sanentur, paene cotidianis fletibus deum rogans indigniorem tamen esse me, qui tam cito saner, quam uolo, saepe memet ipse conuinco.
16 nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intellegitis, quantum uos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum uestrorum, si dignus sum, quem non neglegatis, si denique deo teste non mentior, nihil me plus mihi optare quam uobis, rependite mihi beneficium, et si me magistrum libenter uocatis, reddite mihi mercedem: boni estote!
Augustinus HOME