Augustinus, De ordine, 1, § 28
1 | Hic, ubi eos silentio uultu oculis suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si tibi uidetur, collige in te quidquid uirium potes, elima quidquid habes acuminis et ordo iste quid sit definitione conplectere. |
2 | - Tum ille ubi se ad definiendum cogi audiuit, quasi aqua frigida adspersus exhorruit et turbatiore uultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi uideor, inquit, annuere? nescio, quo aduenticio spiritu me credis inflatum. |
3 | - Statimque sese animans. |
4 | Aut fo. |
5 | tasse, ait, aliquid mecum est? - Paululumque siluit, ut in definitionem, quidquid illi de ordine notionis erat, conduceretur, deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia, quae deus constituit. |