Augustinus, De ordine, 1, § 27
1 | Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum conuenimus in eoque consedimus. |
2 | et ego attentis in me ambobus: Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti; nec enim parua res agitur: de ordine quaerimus. |
3 | quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo euasisse gaudeo, constitutus copiose atque ordinate nobis ordinem laudem ? accipite, si uultis - iinmo facite ut uelitis - quo neque quicquam de huius laude breuius neque, ut mihi uidetur, uerius dici potest. |
4 | ordo est, quem si tenuerimus in uita, perducet ad deum, et quem nisi tenuerimus in uita, non perueniemus ad deum. |
5 | peruenturos autem nos iam, nisi me animus de nobis fallit, praesumimus et speramus. |
6 | diligentissime igitur inter nos ista quaestio uersari debet atque dissolui. |
7 | uellem adessent ceteri, qui nobiscum his negotiis solent interesse; uellem, si fieri potest, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam uos estis intentos, aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem numquam pro eius magnitudine otiosus accepi. |
8 | sed quia id non euenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus iam de istis rebus uerba non perdere resque ipsas a memoria fugaces scriptorum quasi uinculo, quo reducantur, innectere. |
9 | et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procurauit absentiam. |
10 | nam et uos profecto in rem tantam, quia solis perferenda inponitur nobis, erectiore animo insurgitis et cum illi legerint, qui nobis maxima cura sunt, si quid eos mouerit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio ista procreabit seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinae. |
11 | sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, aduersabor, qui totam causam iam paene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter finncque nalInre. |