monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, De ordine, 1, § 24 <<<     >>> § 26

Augustinus, De ordine, 1, § 25

1 Deinde ego quoque surrexi redditisque deo cotidianis uotis; ire coeperamus in balneas - ille enim locus nobis, cum caolo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit - cum ecce ante fores aduertimus gallos gallinatios incuntes pugnam nimis acrem.
2 libuit attendere.
3 quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amantum, ne quid undeunde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubique se quaeri iubet? nam unde aut ubi non potest signum dare ? ut in eisdem ipsis gallis erat uidere intenta proiectius capita, inflatas comas, uehementes ictus, cautissimas euitationes et in omni motu animalium rationis cxpertium nihil non decorum quippe alia ratione desuper omnia moderante; postremo legem ipsam uictoris, superbum cantum et membra in unum quasi orbem collecta uelut in fastum dominationis; signum autem uicti, elatas a ceruice pinnulas et in uoce atque motu deforme totum et eo ipso naturae legibus nescio quo modo concinnum et pulchrum.
Augustinus HOME