Augustinus, De ordine, 1, § 24
1 | Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos uersus. |
2 | nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta et alacriores et perseuerantiores et comtiores exhibet amatores amplectendae ueritati, ut ardentius appetant et constantius insequantur et inhaereant postremo dulcius, quae uoeatllr, Licenti, beata uita. |
3 | qua nominata omnes sese erigunt et quasi adtendunt in manus, utrum habeas, quod dare possis egentibus uariisque morbis impeditis. |
4 | quibus sapientia cum praecipere coeperit, ut medicum perferant seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt, quorum concalefactione tabificati scabiem uoluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo ualetudini sanorum lucique reddantur. |
5 | itaque illo summi dei nomine ac sensu tamquam stipe contenti uiuunt miseri, uiuunt tamen. |
6 | alios autem uiros uel, ut uerius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, iam thalamo suo dignas coniux ille optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non uiuere sed beate uiuere satis est. |
7 | uade ergo interim ad illas Musas. |
8 | uerum tamen scis, quid te facere uelim? - Iube, ait, quod placet. |
9 | - Ubi se, inquam, Pyramus et illa eius super inuicem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen uehementius inflammari decet, habes commodissimam oportunitatem. |
10 | arripe illius foedae libidinis et incendiorum uenenatorum execrationem, quibus miseranda illa contingunt, deinde totus adtollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae doctae disciplinis et uirtute formonsae copulantur intellectui per philosophiam et non solum mortem fugiunt uerum etiam uita beatissima perfruuntur. |
11 | - Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans motato capite abscessit. |