Augustinus, De ordine, 1, § 22
1 | Interea post paululum dies sese aperuit. |
2 | surrexerunt illi et ego inlacrimans multa oraui, cum audio Licentium succinentem illud propheticum laete atque garrule: deus uirtutum m, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. |
3 | quod pridie post caenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit. |
4 | , quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. |
5 | nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum. |
6 | obiurgauit eum religiosissima, ut scis, femina ob hoc ipsum, quod inconueniens locus cantico esset. |
7 | tunc ille dixerat iocans: Quasi uero, si quis hic me inimicus includeret, non erat deus exauditurus uocem meam. |