monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De ordine, 1, § 19 <<<     >>> § 21

Augustinus, De ordine, 1, § 20

1 Cui ego: Noua nunc religio istaec in te incessit, cedo, inquam.
2 sed quod uidebitur, per diem respondebo, qui mihi iam uidetur redire, nisi lunae est ille qui fenestris fulgor induitur.
3 simul et tacendum est, ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat obliuio.
4 quando enim nostrae litterae non sibi haec mandari flagitent? dicam plane tibi quod sentio.
5 disputabo aduersus te, quantum possum; non enim mihi, si me uiceris, maior triumphus dari potest.
6 si autem uel calliditati uel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere temptabo, cesserit inbecillitas tua, quae minus pasta eruditione disciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit, res te ipsa commonebit, quantae tibi uires, ut in eum firmior redeas, parandae sint, simul quia et istam disputationem nostram elimatius uolo prouenire; non enim grossis auribus eam debeo.
7 nam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti numquam satisfacere potui seu propter obscuritatem rerum seu propter temporum angustias.
8 crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo fuit inpatiens, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine prouocaret, et bono carmine, unde illum magis ames.
9 sed neque tunc tibi legi potuit ab istarum rerum studio remotissimo neque nunc potest.
10 nam profectio eius tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum uenire nobis in mentem potuerit; nam id relinquere mihi responsuro statuerat et multa concurrunt, cur ei sermo iste mittatur.
11 primum est, quia debetur, deinde, quia, cuius modi nunc uitam ducamus, etiam sic indicari eius in nos beniuolentiae decet, postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit.
12 nam et cum praesens esset, pro familiaritate patris tui uel potius omnium nostrum multum sollicitus erat, ne ingenii tui quaedam scintillae, quas diligenter animaduertebat, non tam conflarentur cura mea quam tua extinguerentur incuria; et cum te poeticae quoque studiosum esse cognouerit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem uidere iam uidear.
Augustinus HOME