monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De ordine, 1, § 18 <<<     >>> § 20

Augustinus, De ordine, 1, § 19

1 Post hoc intersiluit modice et repente sese erigens, qua Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit, iustusne sit deus.
2 - Tacebat ille nimis, ut postea retulit, ammirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum noua inspiratione sermonem.
3 quo tacente ille ita secutus est: Si enim deum iustum non esse responderis, tu uideris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas.
4 si autem, ut nobis traditur nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, iustus est deus, sua cuique distribuendo utique iustus est.
5 quae autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? aut quae distinctio, si bona sunt omnia? quidue praeter ordinem reperiri potest, si dei iustitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? iustum autem deum omnes fatemur: totum igitur ordine includitur.
6 - Quibus dictis relisit se strato et iam lenior uoce, cum ei uerbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, uel tu, qui conpulisti ad ista, respondes?
Augustinus HOME