monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De ordine, 1, § 17 <<<     >>> § 19

Augustinus, De ordine, 1, § 18

1 In qua conclusione timui Licentio.
2 at ille ingemescens difficultate uerborum nec omnino quaerens, quid responderet, sed quem ad modum quod respondendum erat promeret: Non diligit deus mala, inquit, nec ob aliud, nisi quia ordinis non est, ut et deus mala diligat; et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit mala.
3 at uero ipsa mala qui possunt non esse in ordine, cum deus illa non diligat ? nam iste ipse est malorum ordo, ut non diligantur a deo.
4 an paruus rerum ordo tibi uidetur, ut et bona deus diligat et non diligat mala? ita nec praeter ordinem sunt mala, quae non diligit deus, et ipsum tamen ordinem diligit; hoc ipsum enim diligit, diligere bona et non diligere mala, quod est magni ordinis et diuinae dispositionis.
5 qui ordo atque dispositio quia uniuersitatis congruentiam ipsa distinctione custodit, fit, ut mala etiam esse necesse sit.
6 ita quasi ex antithetis quodam modo, quod nobis etiam in oratione iucundum est, ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo figuratur.
Augustinus HOME