monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De ordine, 1, § 15 <<<     >>> § 17

Augustinus, De ordine, 1, § 16

1 Et cum tacuisset Trygetius egoque me ipsum non caperem gaudio, quod uidebam adulescentem, carissimi amici filium, etiam meum fieri, nec solum, uerum in amicum quoque iam mihi surgere atquegrandescere et, cuius studium uel in mediocres litteras desperaueram, quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam uenire philosophiam - quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulatione, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat:s o si possem dicere quod uolo! rogo, ubiubi estis, uerba, succurrite.
2 et bona et mala in ordine sunt.
3 credite, si uultis; nam quomodo id explicem nescio.
Augustinus HOME