Augustinus, De ordine, 1, § 15
1 | Apparet te, inquam, nescire, adulescens, quam multa et a qualibus uiris contra diuinationem dicta sint. |
2 | sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa - nam id iam uideo te nolle respondere - sed ordo iste susceptus tuus bonumne quicquam an malum tibi esse uideatur. |
3 | - Et ille submorans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum de duobus queam respondere. |
4 | uideo hic enim quandam medietatem. |
5 | nam ordo mihi nec bonum nec malum uidetur. |
6 | - Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium ? - Xihil, ait ille; nam quomodo esse quicquam contrarium potest ei rei, quae totum occupauit, totum obtinuit? quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem; nihil autem esse praeter ordinem uideo: nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium. |
7 | - Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? - Nullo modo, inquit; nam neminem uideo errare sine causa; causarum autem series ordine includitur et error ipse non solum gignitur causa sed etiam gignit aliquid, cui e causa fit. |
8 | quam ob rem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius. |