Augustinus, De ordine, 1, § 13
1 | Quo me mittis? inquit; an quia te leuius sequor quam illa folia uentos, quibus in profluentem iaciuntur, ut eis cadere parum sit, nisi etiam trahantur? nam quid aliud erit, cum Licentius et Augustinum et ea quae sunt in media philosophia docet? - Noli obsecro, inquam, aut te tantum abicere aut me extollere. |
2 | nam et ego in philosophia puer sum et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ille respondeat, qui me cotidie querulum accipit, cuius quidem credo quandoque uatem futurum; neque hoc 'quandoque' 15 forsitan longum est. |
3 | sed tamen alii quoque multum sepositi ab huius modi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi uinculis interrogationum coartantur. |
4 | idem autem aliquid non est nihil. |
5 | an non uides - tuo enim simili utar libentius - illa ipsa folia, quae feruntur uentis, quae undis innatant, resistere aliquantum praecipitanti se flumini et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc, quod abs te defenditur, uerum est ? |