monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De ordine, 1, § 10 <<<     >>> § 12

Augustinus, De ordine, 1, § 11

1 Iam, inquit, interroga, oro to, si possim hoc tantum nescio quid explicare et uerbis et meis.
2 - Hoc ipsum, inquam, mihi responde, primo unde tibi uideatur aqua ista non temere sic sed ordine influere.
3 nam quod ligneolis canalibus suporlabitur ot ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere.
4 factum est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno eius itinere simul ot biberent et lauarent, et pro locorum oportunitatibus consequens erat, ut ita fieret, quod uero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc, quod ammirati sunltls, eueniret, quo tandem rerum ordine ac non casu potius factum putabimus? - Quasi uero, inquit ille, aliter, atque ceciderunt, debuisse aut potuisse cadere cuiquam uideri potest serenissime intuenti nihil posse fieri sine causa.
5 quid? iam uis persequar situs arborum atque ramorum Ipsumque pondus, quantum natura foliis imposuit? quid? aeris uel mobilitatem, qua uolitant, uel mollitiam, qua descendunt, uariosque lapsus pro affectione caeli pro onere pro figuris suis ceterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis quid me attinet quaerere? latent ista sensus nostros, penitus latent; illud tamen, quod adgressae quaestioni satis est, nescio quo modo animum non latet, nihil fieri sine causa.
6 potest enim odiosus percontator pergere quaerere: quae causa erat, ut ibi arbores ponerentur? respondebo secutos esse homines uber terrae.
7 quid, si fructuosae arbores non sunt ac temere natae sunt? et hic respondebo nos parum uidere; nam temerariam quae illas genuit nequaquam esse naturam.
8 quid plura? aut aliquid sine causa fieri docear aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite.
Augustinus HOME