Augustinus, De ordine, 1, § 10
1 | Ego rursum gaudens eis me restitui. |
2 | tum Trygetio: Quid, inquam, tibi uidetur? - Faueo quidem, inquit, ordini plurimum, sed incertus sum tamen et rem tantam diligentissime discuti cupio. |
3 | - Fauurem, inquam, tuum illa ergo pars habeat; nam quod incertus es, etiam cum Licentio ac me ipso tibi puto esse commune. |
4 | - Prorsus, ait licentius, ego huius sententiae certus sum. |
5 | quid enim dubitem parietem, cuius mentionem fecisti, antequam plane se erexit, diruere? non enim uere poetica tantum me auertere a pliilosophi;i potest, quantum inueniendi ueri diffidentia. |
6 | - THill Tryootius gaudentibus uerbis: Habemus, inquit, iam. |
7 | quod plus est, Licontium non Academicum. |
8 | eos enim ille studiosissime dofondoro solebat. |
9 | - Haec modo, inquit, omitte qunrso, 110 mo lioc unfrHIlI quiddam ot captatorium a nescio qua diuina ro, quae mihi so ostentare coepit ot cui mo inhiantem suspendo, detorqueat atque disrunipat. |
10 | - Hic ofio multo uberius cornons abundare laetitias meas, quam uel optare aliquando ausus sum, uersum Istum gestiens effudi: sic pater ille deus faciat ! perducet enim ipse, si sequimur, quo nos ire iubet atque ubi ponere sedem, qui dat modo angurium nostrisque inlabitur animis. |
11 | nec enim altus Apollo est, qui in speluncis in montibus in nemoribus nidore turis pecudumque calamitate concitatus inplet insanos, sed alius profecto est, alius ille altus ueridicus atque ipsa - quid enim uerbis ambiam? - ueritas, cuius uates sunt, quicumque possunt esse sapirntl's. |
12 | ergo adgrediemur, Litenti; freti pietate cultores uestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus. |