monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De ordine, 1, § 8 <<<     >>> § 10

Augustinus, De ordine, 1, § 9

1 Quod cum seueriore quam putabat uoce dixissem, subticuit aliquantum.
2 et ego iam reliqueram coeptam et ad me redieram, ne frustra occupare praeoccupatum atque inepte uellem; tum ille: Egomet meo indicio quasi sorex, inquit, non dictum est commodius apud Terentium quam nunc dici a me de me potest; sed sane illud ultimum fortasse in contrarium uertetur; quod enim ait ille: hodie perii, ego forte hodie inueniar.
3 nam si non contemnitis, quod superstitiosi solent, etiam de muribus augurari, si ego illum murem uel soricem, qui me tibi uigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit, redire in cubile suum secumque conquiescere, cur non ego ipse isto strepitu uocis tuae commonear philosophari potius quam cantare? nam illa est, ut tibi cotidie probanti iam coepi credere, uera et inconcussa nostra habitatio.
4 quare, si tibi molestum non est atque id fieri debere arbitraris, roga quod uis; defendam, quantum possum, ordinem rerum nihilque praeter ordinem fieri posse asseram.
5 tantum enim eum animo imbibi atque hausi, ut, etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati sed rerum ordini tribuam.
6 neque enim res ipsa, sed licentius superabitur.
Augustinus HOME