monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De ordine, 1, § 7 <<<     >>> § 9

Augustinus, De ordine, 1, § 8

1 Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil mirabaris et apud Calliopam te intus tenebas.
2 - Merito, inquit ille, sed modo plane dedisti mihi magnum mirari.
3 - Quidnam hoc est? inquam.
4 - Quod tu, inquit, ista miratus es.
5 - Unde enim solet, inquam, oboriri admiratio aut quae huius uitii mater est nisi res insolita praeter manifestum causarum ordinem ? - Et ille: 'Praeter mnnifrstum' inquit, accipio; nam praeter ordinem nihil mihi fieri uidetur.
6 - Hic ego erectior spe alacriore, quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito heri paene ad ista conuersus adulescentis animus concepisset nulla umquam de his rebus inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam, bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es.
7 hoc, mihi crede, longo interuallo transcendit Heliconem, ad cuius uerticem tamquam ad caelum peruenire conaris.
8 sed peruellem adesses huic sententiae; nam eam labefactare temptabo.
9 - Sine, inquit, modo me mihi, quaeso te; nam ualde in aliud intendi animum.
10 - Hic ego nonnihil metuens, ne studio poeticae penitus prouolutus a philosophia longe raperetur: Inritor, inquam , abs te uersus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque ueritatem inmaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi uel inolita rimula respirabant.
11 Pyramum enim ille tum canere instituerat.
Augustinus HOME