1 | Ergo ubi uidi scholam nostram, quantacumque aderat - nam et Alypius et Nauigius in urbem ierant - etiam illis horis non sopitillll, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: Quidnam nobis, inquam, uidetur esse causae, quod sic alternat hic sonus? non enim quemquam putamus his horis uel transitu uel re aliqua lauanda totiens illum meatum interpellare. |
2 | - Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cuiuscemodi, quae autumno perpetua copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa uiiici aliquando atque cedere, ubi autem unda, quae urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari aut aliquid aliud uario casu foliorum natantium fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum nunc emittendum similiter ualeat? - Uisum est mihi probabile aliud non habenti confessusque sum laudans ingenium eius nihil me inuenisse, cum diu quaesissem, cur ita esset. |