monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De ordine, 1, § 5 <<<     >>> § 7

Augustinus, De ordine, 1, § 6

1 Sed nocte quadam, cum euigilassem de more mecumque ipse tacitus agitarem, quae in mentem nescio unde ueniebant - nam id mihi amore inueniendi ueri iam in consuetudinem uerterat, ut aut primam, si tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem peruigil quodcumque cogitarem, nec me patiebar adulescentium lucubrationibus a mo ipso auocari, quia ot illi por totum diem tantum agebant, ut nimium mihi uideretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent, et id a me ipsi quoque praeceptum habebant, ut aliquid et praeter codices secum agerent et sese habitare consuefacerent animum - ergo, ut dixi, uigilabam, cum ecce aquae sonus pone balneas, quae praeterfhabilt, eduxit me in aures et animaduersus est solito adtentius.
2 mirum admodum mihi uidebatur, quod nunc clarius nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus inruens.
3 coepi a me quaerere, quaenam causa esset.
4 fateor, nihil occurrebat, cum Licentius lecto suo inportunos percusso iuxta ligno sorices terruit seseque uigilantem hoc modo indicauit.
5 cui ego: Animaduertis, inquam, Licenti - nam uideo tibi Musam tuam lumen ad lucubrandum accendisse - quomodo canalis iste inconstanter sonet ? - lam, inquit, mihi hoc non est nOUlIIll.
6 nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem admouissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista, quod nunc.
7 - Approbauit TrygPiius.
8 nam et ipse in eodem conclaui lecto suo cubans uigilabat nobis nescientibus - erant enim tenebrae - quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est.
Augustinus HOME