monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De ordine, 1, § 4 <<<     >>> § 6

Augustinus, De ordine, 1, § 5

1 Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui iam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad uillam familiarissimi nostri Uerecundi.
2 quid dicam eo libente? nosti optime hominis cum in 0111nes tum uero in nos beniuolentiam singularem.
3 ibi disserebamus inter nos, quaecumque uidebantur utilia adhibito sane stilo, quo cuncta exciperentur, quod uidebam conducere ualetudini meae.
4 cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum inrepebat immoderata contentio; simul etiam, ut, si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas nec labor recordationis esset.
5 agebant autem ista mecum Alypius et Nauigms, frater meus, et Lieentius repente admirabiliter poeticae deditus; Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tamquam ueteranus adamauit historiam; etiam in libris nonnihil habebamus.
Augustinus HOME