Augustinus, De ordine, 1, § 3
1 | Cuius erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. |
2 | qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine recedendi a sensibus et animum in se ipsum colligendi atque in se ipso retinendi. |
3 | quod hi tantum adsecuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas uitae cotidianae cursus infligit, aut solitudine inurunt aut liberalibus medicant disciplinis. |
4 | Ita enim sibi animus redditus, quae sit pulchritudo uniuersitatis, intellegit, quae profecto ab uno cognominata est idcircoque illam uidere non licet animae, quae in multa procedit sectaturque auiditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse uitari. |
5 | multitudinem autem non hominum dico sed omnium, quae sensus attingit. |
6 | nec mirere, quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura conplecti. |
7 | ut enim in circulo quantumuis amplo unum est medium, quo cuncta conuergunt, quod xsvvoov geometrae uocant, et quamuis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est praeter illud unum, quo cetera pariliter dimetiantur et quod omnibus quasi quodam aequalitatis iure dominetur, hinc uero in quamlibet partem si egredi uelis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur, sic animus a se ipse fusus inmensitate quadam diuerberatur et uera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere et multitudo inuenire non sinit. |