Augustinus, De ordine, 1, § 1
1 | Ordinem rerum, Zenobi, cum sequi ac tenere cuique proprium tum uero uniuersitatis, quo cohereetur hic mundus et regitur, uel uidere uel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. |
2 | huc accedit, quod, etiamsi quis haec possit, non illud quoque ualet efficere, ut dignum auditorem tam diuinis obscurisque rebus uel uitae merito uel habitu quodam eruditionis inueniat. |
3 | nec tamen quicquam est. |
4 | quod magis auide expetant quaeque optima ingenia magisque audire ac discere studeant, qui scopulos uitae huius et procellas uelut erecto, quantum licet, capite inspiciunt, quam quomodo fiat, ut ei deus humana curet et tanta in humanis rebus peruersitas usque quaque diffusa sit, ut non diuinae sed ne seruili quidem cui procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse uideatur. |
5 | quam ob rem illud quasi necessarium his, quibus talia curae sunt, credendum dimittitur, aut diuinam prouidentiam non usque in haec ultima pt inia pertendi aut certe mala omnia dei uoluntate committi, utrumque impium, sed magis posterius. |
6 | quamquam enim desertum deo quicquam credere cum imperitissimum tum etiam periculosissimum animo sit, tamen in ipsis hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est. |
7 | neglegentiae uero uituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. |
8 | itaque uelut conpellitur ratio tenere non inmemor pietatis aut ista terrena non posse a diuinis amministrari aut neglegi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de deo sit mitis atque inculpanda conquestio. |