Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXXIII., 41.
1 | Bonos quosdam crinitos rogat ut capillos radant. |
2 | Quapropter qui recta facere nolunt, desinant saltem docere perversa. |
3 | Sed alii sunt, quos isto sermone corripimus: illos autem qui hoc uno vitio capillorum contra praeceptum apostolicum demissorum offendunt et perturbant Ecclesiam: quia cum alii nolentes de illis mali aliquid sentire, coguntur manifesta verba Apostoli in perversam detorquere sententiam, alii sanum intellectum Scripturarum defendere malunt, quam quoslibet homines adulare; existunt inter fratres infirmiores et firmiores amarissimae et periculosissimae contentiones: quod illi forte si scirent, hoc quoque sine dubitatione corrigerent, quorum caetera miramur et amamus: illos ergo non corripimus, sed rogamus et obsecramus per divinitatem et humanitatem Christi, et per charitatem Spiritus sancti, ne ultra iam ponant hoc offendiculum infirmis, pro quibus Christus mortuus est, et dolorem cruciatumque nostri cordis exaggerent, cum cogitamus quanto proclivius hoc malum ad decipiendos homines imitari possint mali, cum in eis hoc vident quos propter alia tanta bona debitis officiis christianae dilectionis honoramus. |
4 | Quod si post hanc admonitionem vel potius obsecrationem nostram in eo sibi perseverandum esse putaverint, nihil aliud faciemus quam dolebimus et gememus. |
5 | Hoc noverint, sufficit: si servi Dei sunt, miserentur; si non miserentur, nolo quidquam gravius dicere. |
6 | Haec itaque omnia in quibus fortasse loquacior fui, quam vellent occupationes et tuae et meae, si approbas, fac innotescere fratribus et filiis nostris, propter quos mihi es hoc onus dignatus imponere: si autem aliquid retrahendum vel emendandum videtur, rescriptis tuae Beatitudinis noverim. |