monumenta.ch > Augustinus > 40.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXXII., 40.

1 Perversa interpretatio Scripturae per crinitos monachos.
2 Paulus apostolus summam castitatem professus.
3 Praeceptum viris de non velando capite.
4 Mens per virum, concupiscentia per mulierem figurata.
5 Iam illud, si dici potest, quam luctuose ridiculum est, quod rursus invenerunt ad defensionem crinium suorum.
6 Virum, inquiunt, prohibuit Apostolus habere comam: qui autem se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12), iam non sunt viri.
7 O dementiam singularem! Merito qui hoc dicit, adversus sanctae Scripturae manifesta praeconia consilio nefandae impietatis armatur, et perseverat in itinere tortuoso, et pestiferam doctrinam conatur inducere, quia non est beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1).
8 Nam si in lege Dei meditaretur die ac nocte, illic inveniret ipsum apostolum Paulum, qui certe summam castitatem professus dicit, Vellem autem omnes homines esse sicut me ipsum (I Cor. VII, 7): et tamen se virum ostendit non solum ita vivendo, sed etiam ita loquendo.
9 Ait enim: Cum essem parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus cogitabam; cum autem vir effectus sum, evacuavi ea quae parvuli erant (Id. XIII, 11).
10 Sed quid Apostolum commemorem, cum de ipso Domino et Salvatore nostro nesciant quid sentiant, qui haec dicunt.
11 Nam de quo alio dicitur, Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ultra non simus parvuli iactati et circumlati omni vento doctrinae, in illusione hominum, in astutia ad machinationem erroris (Ephes. IV, 13 et 14)? Qua illusione isti decipiunt imperitos, qua astutia et machinamentis inimici et ipsi circumferuntur, et in sua circumlatione cohaerentes sibi animos infirmorum quodam modo rotare conantur, ut pariter nesciant ubi sint.
12 Audierunt enim vel legerunt quod scriptum est, Quicumque enim baptizati estis in Christo, Christum induistis: ubi non est Iudaeus, neque Graecus; non servus, neque liber; non masculus, neque femina (Galat. III, 27 et 28); et non intelligunt secundum carnalis sexus concupiscentiam hoc esse dictum, quia in interiore homine, ubi renovamur in novitate mentis nostrae (II Cor. IV, 16), nullus sexus huiusmodi est.
13 Non ergo propterea se negent viros, quia masculino sexu nihil operantur.
14 Nam et coniugati christiani qui hoc operantur, non secundum hoc utique christiani sunt, quod habent commune cum caeteris non christianis, et cum ipsis pecoribus.
15 Aliud est enim quod vel infirmitati conceditur, vel mortali propagationi persolvitur; aliud autem quod ad capessendam incorruptam et aeternam vitam fideli professione significatur.
16 Illud ergo quod de non velando capite viris praecipitur, in corpore quidem figuratur, sed in mente agi, ubi est imago et gloria Dei, verba ipsa indicant: Vir quidem, inquit, non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei.
17 Ubi autem sit haec imago ipse declarat, cum dicit: Nolite mentiri invicem; exspoliantes autem vos veterem hominem cum actibus eius, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10).
18 Quis dubitet hanc renovationem in mente fieri? Sed et qui dubitat, audiat apertiorem sententiam.
19 Eadem quippe admonens ita dicit alio loco: Sicut est veritas in Iesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 21-24).
20 Quid ergo? mulieres non habent hanc innovationem mentis, ubi est imago Dei? Quis hoc dixerit? Sed corporis sui sexu non eam significant: propterea velari iubentur.
21 Illam quippe significant partem, eo ipso quo mulieres sunt, quae concupiscentialis dici potest, cui mens dominatur, etiam ipsa subdita Deo suo, quando rectissime et ordinatissime vivitur.
22 Quod ergo est in uno homine mens et concupiscentia (illa enim regit, haec regitur; illa dominatur, haec subditur), hoc in duobus hominibus, viro et muliere, secundum sexum corporis figuratur.
23 De quo sacramento loquens Apostolus dicit, virum non debere velari, sed debere mulierem.
24 Tanto enim gloriosius mens ad superiora promovetur, quanto diligentius ab inferioribus concupiscentia cohibetur; donec totus homo cum ipso etiam mortali nunc et fragili corpore in resurrectione novissima incorruptione atque immortalitate induatur, et absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54).
Augustinus HOME

bnf13367.37


monumenta.ch > Augustinus > 40.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik