monumenta.ch > Augustinus > CAPUT XXXI.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXX., , 39. <<<     >>> 40.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXXI.

1 In Monachos crinitos.
2 Quid autem iniquius, quam velle sibi obtemperari a minoribus, et nolle obtemperare maioribus? Apostolo dico, non nobis, in tantum ut etiam comam nutriant: unde ille nec disputari omnino voluit, dicens, Si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei.
3 Hoc autem praecipio: ut scilicet non disserentis solertia requiratur, sed praecipientis auctoritas attendatur.
4 Nam et hoc quo pertinet, quaeso, tam aperte contra Apostoli praecepta comari? An ita vacandum est, ut nec tonsores operentur? An quia evangelicas volucres imitari se dicunt, quasi depilari timent, ne volare non possint? Vereor in hoc vitium plura dicere, propter quosdam crinitos fratres, quorum praeter hoc multa et pene omnia veneramur.
5 Sed quo magis eos in Christo diligimus, eo sollicitius admonemus.
6 Neque enim metuimus ne humilitas eorum respuat admonitionem nostram; quandoquidem et nos a talibus, ubi forte titubamus aut aberramus, cupimus admoneri.
7 Hoc ergo admonemus tam sanctos viros, ne stultis vanorum argumentationibus moveantur, et eos in hac perversitate imitentur, quibus sunt in caeteris longe dissimiles.
8 Illi enim venalem circumferentes hypocrisim, timent ne vilior habeatur tonsa sanctitas quam comata, ut videlicet qui eos videt, antiquos illos quos legimus cogitet, Samuelem et caeteros qui non tondebantur (Num. VI, 5).
9 Nec cogitant quid intersit inter illud propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieris ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 16).
10 Quod enim significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi Israel (Exod. XXXIV, 33), hoc significabat illis temporibus etiam coma sanctorum.
11 Nam idem apostolus etiam comam pro velamento esse dicit, cuius auctoritate isti urgentur.
12 Aperte quippe ait: Vir quidem si comatus sit, ignominia est illi.
13 Ipsam ignominiam, inquiunt, suscipimus merito peccatorum nostrorum: ad hoc obtendentes simulatae humilitatis umbraculum, ut sub eo proponant venalem typhum; quasi Apostolus superbiam doceat, cum dicit, Omnis vir orans aut prophetans velato capite, confundit caput suum; et, Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 4-16).
14 Qui ergo dicit, non debet, nescit forte docere humilitatem.
15 Sed si hanc ignominiam tempore Evangelii, quod erat sacramentum tempore prophetiae, pro humilitate isti appetunt; tondeant, et cilicio caput velent.
16 Sed non erit tunc species illa venalis, quia Samson non cilicio, sed coma velabatur (Iudic. XVI, 17).
Augustinus HOME

bnf13367.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik