Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXX., 38.
1 | Timet ne desidia malorum pigrescentes boni corrumpantur. |
2 | Haec, mi charissime, et in Christi visceribus venerande frater Aureli, quantum donavit ut possem, qui per te mihi iussit ut facerem, de opere monachorum non distuli scribere; id maxime curans, ne boni fratres apostolicis praeceptis obedientes, a pigris et inobedientibus etiam praevaricatores Evangelii dicerentur: ut qui non operantur, saltem illos qui operantur sibi anteponendos esse non dubitent. |
3 | Caeterum quis ferat homines contumaces saluberrimis Apostoli monitis resistentes, non sicut infirmiores tolerari, sed sicut etiam sanctiores praedicari; ut monasteria doctrina saniore fundata, gemina illecebra corrumpantur, et dissoluta licentia vacationis, et falso nomine sanctitatis? Sciant ergo etiam caeteri fratres et filii nostri, qui favere talibus, et huiusmodi praesumptionem per ignorantiam defendere consuerunt, se potissimum corrigendos, ut illi corrigi possint, non ut infirmentur, benefacere. |
4 | Sane in eo quod servis Dei prompte atque alacriter necessaria subministrant, non solum non reprehendimus, sed etiam suavissime amplectimur: sed ne perversa misericordia magis eorum futurae vitae noceant, quam praesenti subveniant. |